Jeremiah 9

HIER. Rex Jerusalem obsessa civitate ab hostibus, etc., usque ad hoc autem tam ex persona Domini, quam ex persona prophetae intelligi potest. etc. Quasi dicat: Melius est habitare in solitudine, quam inter tanta scelera hominum commorari. Unde in Evangelio: Matth. 17. Et alibi: Thren. III; Mich. 2.. etc. HIER. De malo in malum transeunt peccatores, etc., usque ad et lingua armantium in blasphemiam. etc. GREG. Callidus hostis cum a bonorum cordibus expelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit, et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus caeteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis gladius ad intimae rectitudinis intima irrumpat. HIER. Quia Mich. 6.. Fratrum quoque gratia rara. Luc. 12.. GREG. Ac si aperte diceretur: Qui amici esse veritatis sine labore potuerunt, ut peccent, laborant: cumque vivere simpliciter renuunt, laboribus exigunt ut moriantur. . HIER. In fornace tribulationis. Eccli. 27.: ut quidquid in nobis adulterinae materiae est, excoquatur. Argentum enim Domini Psal. 11.. . ID. Saepe versiculum istum repetit, ut malis eorum enumeratis inferat se juste facere quod facit. ID. Tropologice. Super montes fletus assumitur, etc., usque ad qui possunt in sublime ascendere usque ad simplices, recesserunt a Deo. ID. Cum ecclesiastici doctores deficiunt, etc., usque ad et qui dicit, Lev. 26.. . Non in corde nostro, sed in Domino confidendum est. Pravum est cor hominis, de quo exeunt pravae cogitationes. Potest de vicino tempore prophetari, quo capti sunt a Chaldaeis: et proprie de hoc, quo in omnibus gentibus sunt dispersi et toto orbe divisi. HIER. Vel materialem vel spiritualem, quo dividuntur, ne in malum consentiant, sed in eo, quod mali sunt, dispereant. Vocate lamentatrices propter futuram captivitatem, etc., usque ad voce modulata populum transfundant in lacrymas. Propterea: vel ipse Deus adjungit se compatientis affectui, ut quod populus sustinet, sustinere et sentire ipse dicatur. Dicant hoc in persecutione credentium turbae, quae idcirco vastatae sunt atque confusae, quia dereliquerunt legem Domini, et deseruerunt tabernacula sua. Superius dixit: etc. Nunc quasi praesentes alloquitur, in suggillationem sacerdotum, atque doctorum, et virorum omnium: ut illis a doctrina cessantibus, mulieres audiant verbum Domini. Quia tanta erit fortitudo, et velocitas hostium, ut non exspectent ostium, sed per fenestras, et tecta conscendant. etc. HIER. Verbum Hebraicum quod tribus litteris scribitur, etc., usque ad ut non sit qui sepeliat corruentes. . ID. Etsi quaedam videantur injusta, omnia tamen, etc., II Cor. 10.. ID. Multae gentium, et maxime Judaeae et Palaestinae confines, etc., usque ad circumcisio enim non prodest, nisi legem observes. .